- SIBILARE
- SIBILAREapud Lamprid. in Commodo, c. 1. Iam in his artifex, quae stationis Imperatortae non erat, ut calices fingeret, saltaret; cantaret, sibilaret, scurram denique ---- ostenderet: fistulâ canere est, quod pandurizare dicit Lamprid. in Heliogahalo, c. 32. Graeci συρίττειν ut Plinius (ubi de cervis) exponit. Et sane sibilus proprie sonus est, quem fistula emittit. Ovid. l. 13. Met. v. 785.Et nôrunt omnes pastoria sibila montes.Unde et σύριγξ, fistula, ἀπὸ τȏυ συρίττειν. Sed non omnis fibilus fistulâ editur; nec Graeci συρίττειν cum dicunt, de sibilo fistulari; sed qui ore solô editur, intelligunt: Hodieque sunt, qui solius oris sibilô omne genus cantilenas modulantur; quô sensu forsan melius τὸ sibilare apud Lamprid. sumitur. Fefellit nempe Plinium, quod συρίζειν Graeci pro fistulâ canere proprie dicunt, unde συρίσδειν, apud Theocritum, a quo diversum συρίττειν, ut diximus. Coeterum sibilô explodebantur olim ridiculi Actores; et Sibilô palmae, cum scil. manu cavatâ et ori admotâ sibilamus, cervos maxime gaudere aiunt, qui de venatione hodierna scripserunt: unde hôc pactô illos captari mos. Vide Salmas. ad Solin. p. 220. et 221. Proprie ergo sibilus, sonus est exilis, qui sit ore compressis dentibus et paulum diductis labiis. Hinc ad serpentes translata vox, quorum sibilus terribilis quidem, Sapient. c. 17. v. 9. exilis tamen, Ierem. c. 46. v. 22. Reguli inprimis seu basilisci, cuius sibilô ipsos fugari serpentes, Plin. et ex eo Solinus, omnes quinimo, qui audiunt, necati, Damir aliique tradunt. Unde ei Sibili quoque nomen apud Latinos, sicut tsiphoni, apud Hebraeos, vide supra. Valde igitur καταχρηςτικὸν illud, cum de balatu ovium, in Cantico Deborae, Iudic. c. 5. v. 16. imo de barritu elephantorum apud Arrianum l. 5. voces sibilum denotantes usurpantur etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.